CURSUS

CURSUS
I.
CURSUS
Graece Δρόμος, in Aegyptiorum templis, dictum est in ingressu eorum pavimentum, Latitudine iugeri aut paulo minus, Longitudine triplâ, aut quadruplâ, apud Callimachum. Λιθόςτρωτον vocat Strabo, l. 17, post quam partem erat Προπύλαιον seu Προπύλαια, tria enim vestibula, idem enumerat, sequebatur. Πρόναος, Atrium et Ναὸς seu Σηκὸς, Delubrum, vide infra.
II.
CURSUS
in Olympicis Ludis, tertiô, vel etiam quartô certaminum locô, post Pagilatum videl. Luctam et Iaculum, recensetur Veteribus, uti ordine postremum, sic in maxima laude positum. Hinc apud Homerum Nestor, postquam Clytomedem pugnis, Ancaeumque luctâ se vicisse narravit, addit quasi eximium hoc, Il. ψ. v. 636.
Ι῞φικλον δὲ πόδεσσι παρέδραμον ---
Iphiclum autem pedibus praecurri ---
Vide quoque de Antilocho Ibid. de Orsilocho Odyss.v. de Atalanta Ovid. l. 10. Met. de Polymnestore Milesio puero Arhleta Solin. c. 6. de Critone, Platonem in Protagora etc. Instituti origo an ab Apolline, qui Mercurium de cursu secum certantem praeverrisse legitur, apud Pausan. l. 5. an ab Hercule, postquam Aellam Amazonem cursu superavit? apud Diodorum Sic. l. 5. Antiqq. Erat autem Cursorum τὰ δρομικὰ γυμναζομένων, praecipuum munus, πλεῖςτον ἀπολιπεῖν καὶ ποῤῥωτάτω διαβῆναι, plurimum relinquere (post se Antagonistam) et longissme (ab eo) distare, Plut. Symposiac. l. 2. Problem. 4. Quod ut facilius assequerentur, nudi currebant; primitus quidem non plane, ut qui membris tegendis certa habebant indumenta. Quintus Smyrnaeus, Paralipom. l. 4. Α᾿μφὶ δ᾿ ἄρα ζώσαντο θοῶς περιμήδεα χερσὶν φάρεα, πάντα δ᾿ ἐνερθεν, ἅπερ θέμις ἐκρύψαντο. Cuiusmodi subligacula ζώματα Homerus περιζώματα et διαζώσματα alii dixerunt. Usque ad Olymp. 32. am. 1. quô Orsippus, quod solutô ζώματι in cursu impeditus esset, effecit, ut postmodum nudi currerent. Iidem vero et inungebantur, quod in Agonisticis pridem notavit P. Faber, l. 2. c. 12. Unde apud Painium, l. 6. Theb. v. 575. cursurus,
--- --- Palladios non inscius haustus
Incubuit, pinguique cutent fuscatur olivô
Ad quem locum vide Barthium, Animadversion. et plura hanc in rem, apud Car. Paschal. Coranar. l. 6. c. 14. uti de Cursoribus armatis infra voce Hoplita. Praeter Cursum pedum, vigebat in Ludis Olympicis, quoque Cursus Equorum, cuius coronam primus Iolaus accepit. Dictum autem certamen hoc est Ι῾πποδρομία, eiusque spatium ἱππικὸν διάςτημα, quod etat 4 stadiotum, sicut minim um prioris cursus unum fuit stadium. Et primum quidem unicô equô certabatur, cuiusmodi equi Κέλητες dicebantur Graecis, Desultores Latinis. Postmodum quadrigae accessêre, uti supra vidimus, ubi de Curru Olympiaco. Praemium corona fuit ex oleastro aut simili fronde: aliquando et iuvencae et vitulae, ut apud Q. Calabrum, l. 4. et phialae, ut apud Pindarum, Nem. od. 2. Tulerunt autem id domini equarum, licet ipsi Cursui non interessent. Sic Chromius locô hôc quadrigas solum
misit et per Aurigam rem confecit. Sed et evi nonnumquam, excusso aurigâ, palmam obtinuisse leguntur, apud Plinium, l. 8. c. 42. Artes quadrigaru huius Certaminis vatiae erant. Namque, (ut Magicas omittam, in Circensibus frequentes) cauti Agitatores in primis spatiis sustinebant equos spiritumque ac vires eorum dispensabant, priusquam ad finem venirent, ut integti ac indefecti praegressos iam defessos praeverterent, in septimae metae flexu. Nec velocitate solum praevertebant, sed et currus suos opponebant ac effundere aemulorum quadrigas conabantur. Quae omnia coviungit Plin. d. l. Claudii Caes. Saecularium ludorum Circensibus excussô in carceribus Aurigâ, albati cqui palmam occupavêre, primatum obtinuêre, opposita effundentes, omnia quae contra aemulos debuissent --- facientes ---- peractô legitimiô cursu ad metam stetêre. Vide Silium Italic. l. 6. et hîc passim, inrimis in vocibus, Occupare, Succedere etc. Neque vero quadrigae ex equis tantum constiterunt, sed et e mulis et mulabus, uti legimus apud eundem Pindatum, Oly mp. od. 6. Fuitque mulorum certamen, qui essent clitellarii, κάλπη; bigarum; ἀπήνηιος dictum. Currentibus porro non defuêre sui κελευςταὶ, uti pluribus docet Paschalius laudatus, c. seq. Nec omittendum, uti in pugilatu ter oportebat vicisse antagonistam, quod ἀποτριάζειν dictum; ita in cursu, ter vincere necesse fuisse, nt plena victoria obtineretur. Suidas in τριαχθην̑αι, Λεγου???ιν οἱ παλαιςτρικοὶ ἁντὶ τρὶς πεσεῖν, ἠ τὸ τρὶς τροχάσαντα νικηθην̑αι ςτάδιον δἰαυλον, δόλιχον Vide quoque snpra in voce Ter, item hîc infra, ubi de Equis, nec non de Curuli Vectatione. Plura vero de Cursu Antiquorum, tum in Ludis Publicis, tum in Gymnasiis, apud Hier. Mercurialem de Arte Gymnastica, l. 2. c. 10. et l. 6. c. 7. nec non infra, in Diaulus.
III.
CURSUS
in l. 5. Cod. Theodos. de Curioses, in his duntaxat, in quibus cursus a provincialibus exhibetur, vide quoque l. 3. et 4. eod. tit. est, qui alias Cursus publicus dictus, et Augustum auctorem habuit, quo celerius ac sub manum cognosci posset, quid in provincia quaque gereretur, hâc enim fini iuvenes, primo modicis intervallis, per militares vias, dehinc vehicula disposuit, apud Sueton. loc cit. utilitate inventi pace bellôque palam maxima, sed calamitate non minore illorum, quorum possessionibus sive patrimoniis indicebantur angariae aut veredi, ut scribit Arcadius ICtus. Conatus ex parte mederi aequissimus Nerva, qui durum munus remisit, sed Italis. Hinc nummi exstant cum Inscr. VEHICULATIONE ITALIAE REMISSA S. C. Traianus vero severe, si minus ab Italicis, certe a provincialibus istud praestationis genus exegit, teste Auteliô Victore, qui munus hoc posteriorum insolentiâ avaritiâque in pestem Romani Orbis vertisse, addit. Cuius querimonia ersi ad ipsius tempora proprie spectat, certum tamen est, iam inde a principio angariarum onere civitates et provincias multimodis semper esse vexatas: unde tot LL. tot Principum constitutiones, ad sublevandum cursum publicum promulgatae. Cum autem in Cursu hoc etiam eorum, qui illum usurpabaut, sumptus intervenirent, videtur illorum commodis consuluisse Hadrianus, qui cursum fiscalem inhibuit, ne Magistratus hôc onere gravarentur, Ael. Spartian. c. 7. Magistratus nempe, qui in provincias irent, aut per provincias suas iter facerent, non propriis ipsorum, sed Fisci impensis, uti publicis equis iussit. Quo subsidiô ante Octavium Magistratibus provinciarum nihil erat opus: cum praesto ipsis adessent praebendorum mancipes, qui equos, mulos, tabernacula, et quidquid ad iter necessarium de publico exhiberent. Postea vero quam mutata est per Augustum ratio vetus et cuique eorum, qui in provincias deltinarentur, certum quid fnit attributum, pro cuiusque dignitate, tum coepêre illi vecturae sumptus experiri. Neque ahis ante Hadrianum vehicularium illum cursum usurpare licitum, quam qui ex provinciis ad Principem destinabantur, aut qui a Principe in provincias mittebautur, aliquid annuntiaturi. Interim mausêre gravati provinciales; donec Antoninus primum Pius eorum rationem habens, Cursum publicum sublevavit, diplomata pancis largiendo ac non nisi in publicis ac necessariis causis evectiones fieri sinendo, apud Capitolinum: Severus dein, ut se homnibus commendaret, plane a privatis ad Fiscum traduxit, ut videre est apud Spartian. in Vita eius. Post hunc Alexander Severus, ius antiquum retulisse visus, praebuit Provinciarum Praesidibus mulos binos, equos binos, apud Lamprid. sed non propterea minus illis publicus cursus fuit necessarius: Exstatque in Cod. lex Arcadii, Honorii et Theodosii A. A. A. quâ vetantur provinciarum Duces, postquam in illas venerint cursu atque angariis uti; quâ constitutione videtur beneficium illis collatum, partim confirmatum, partim abrogatum. Fuisse autem Hadrianum in ista facilem, testis illorum temporum historia: e qua insuper discimus, omnium qui hoc a Principe beneficium impetrâssent, nomina in laterenlo fuisse descripta etc. Casaubonus ad Spartian. Vide quoque Salmas. Not. ad eum, ut et ad reliquos Scriptores supra cit. sicut de Logotheta Cursus, in aula Constantinopolit. infra, voce Logotheta. Sed et Cursus, in Ecclesia Romana dicitur officium Ecclesiasticum seu Series Orationum, Psalmorum, Hymonorum et coeterarum precationum, quae quottidie in Ecclesia decantantur; quam a D. Hieronymo Damasi Episcopi Romani rogatu dispositam scribit Honorius Augustodunensis, l. 3. c. 1. Hinc Cursarius seu Cursinarius, liber Ecclesiasticus, continens Cursum seu Officium Ecclesiasticum, in Actis Murensis Monasteriis, p. 10. apud Car. du Fresne, Glossar. Vide quoque Macros Fratres, Hierolex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • cursus — [ kyrsys ] n. m. • 1968; mot lat. « cours » ♦ Ensemble des études universitaires dans une matière. Le cursus médical en France dure au minimum sept ans. Faire un double cursus. ● cursus nom masculin (latin cursus, course) Cycle des études… …   Encyclopédie Universelle

  • Cursus — (lat.), 1) Lauf; bes. 2) Wettlauf, 3) (Pädag.), die Zeit, welche ein Studirender auf Schulen (Schul C.), od. Universitäten (akademischer, Universitäts C.) zubringt; C. canonicus, Zeitraum von 3 Jahren, den ein künftiger Canonicus auf einer hohen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cursus — Cursus, lat., Lauf, die vollständige Darlegung einer Wissenschaft beim Unterricht; auch die Zeit eines bestimmten Studiums, z.B. der Logik …   Herders Conversations-Lexikon

  • cursus — index career, direction (course) Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • cursus — (izg. kȕrsus) m DEFINICIJA pov. u srednjovjekovnoj latinskoj prozi i u gregorijanskom koralu metrički i ritmički princip rasporeda posljednjih slogova rečenice ili dijela rečenice ETIMOLOGIJA lat …   Hrvatski jezični portal

  • Cursus — Als Cursus (pl. Cursūs, von lateinisch cursus: Lauf, Marschroute) bezeichnet man nach dem Antiquar William Stukeley schmale, extrem lange, meist rechteckige neolithische Erdwerke in Großbritannien. Die falsche im Englischen verwendete Pluralform… …   Deutsch Wikipedia

  • Cursus — Stonehenge Cursus, Wiltshire …   Wikipedia

  • cursus — (курсус | cursus) Приемы, позволяющие ввести в латинскую прозу либо количественный ритм – метрический курсус (cursus métrique), основанный на учете количества, либо тонический ритм – ритмический курсус (cursus rythmique), основанный на… …   Пятиязычный словарь лингвистических терминов

  • cursus — cùr·sus s.m.inv., lat. TS metr. struttura ritmica spec. della prosa latina medievale che consentiva di accelerare o rallentare il discorso agendo attraverso la disposizione degli accenti nelle ultime due parole: cursus planus, tardus, velox; in… …   Dizionario italiano

  • Cursus — Cur|sus [ kurzus] der; , <aus lat. cursus »Lauf, Verlauf«> wohlklingender rhythmischer Satzschluss (Reth.) …   Das große Fremdwörterbuch

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”